Pseudomonarchia Dæmonum
Lectoris
Ne Sathanicæ factionis monopolium usqueadeo porro delitescat,
hanc Dæmonum Pseudomonarchiam, ex Acharonticorum Vasallorum
archivo subtractam, in hujus Operies de Dæmonum præstigiis
calce annectere volui, ut effascinatorum id genus hominum, qui se
magos jactitare non erubescunt, curiositas, præstigiæ, vanitas, dolus,
imposturæ, deliria, mens elusa, & manifesta mendacia, quinimo non
ferendæ blasphemiæ, omnium mortalium, qui in mediæ lucis splendore
hallucinari nolint, ocluis clarissimè appareant, hoc potissimum seculo
scelestissimo, quo Christi regnum tam enormi impunitaque tyrannide
impetitur ab iis qui Beliali palàm sacramentum præstitêre, stipendium
etiam justum hauddubie recepturi: quibus & perditas has horas
libenter dedico, si forte ex immensa Dei misericordia convertantur
& vivant: quod ex animo iis precor, sitque felix & faustum.
Ne autem curiosulus aliquis, fascino nimis detentus, hoc stultitiæ
argumentum temere imitari audeat, voces hinc inde prætermisi studio,
ut universa delinquendi occasio præcideretur. Inscribitur vero à
maleferiato hoc hominum genere Officium spirituum, vel, Liber
officiorum spirituum, seu, Liber dictus Empto. Salomonis, de
principibus & regibus dæmoniorum, qui cogi possunt divina virtute
& humana. At mihi nuncupabitur Pseudomonoarchia Dæmonum.
Epitome